Any of ya up for a little translation? Plus vini est allatum,et omnibus convivis coronae florum date sunt. Unus ē convivīs, cui nomen erat Messalla, clamavit, "Quis creabitur arbier bibendī?"
"Non tu certē, Messalla," inquit alter. "Aliī vinum sine aquā bibunt, sed tu aquam sine vinō bibis."
Cui MEssalla, "Cur non Gaius ipse? Quis enim est prudentior quam Gaius? Ille enim aquam et vinum prudenter miscēbit, neque sinet convivās nimis vinī bibere."
"Minime!" interpellat Titus magnā voce. "Hoc modō creāre arbitrum non licet. Fer talōs! Non nisi talīs rectē creatur arbiter bibendī."
Paulisper tacēbant omnēs. Tum Gaius, "Estō! Fer talōs! Necesse est omnia rectē facere."
Statim igitur talī cum fritillō allatī in mensā positī sunt. A Gaiō primō iactī sunt talī. "Est senio!" ab omnibus clamatum est. deinde unus ē convivīs talōs mīsit. "Canis!" omnēs cum risū clamaverunt. Identidem talī missī sunt, sed nemō Venerum iēcit.
Tandem Titus talōs arripit et in fritillō magnā cum curā ponit. "Meum Herculem," inquit, "invocō." Tum fritillum vehementer movet. Omnēs Titum attentē spectant. Subitō mittuntur talī.
"Est Venus!" exclamat Titus. "Vicī! Vicī! Hercules mihi favet! Nunc tempus est bibendī. Iubeō duās partēs aquae et tres partēs vinī." Primum tamen merum arripit et poculum suum complet. "Bene tibi, Gaī!" clamat et poculum statim haurit. "Bene tibi, Messalla!" clamat et iterum poculum haurit. Subitō collapsus est.
"Non bene tibi, Tite!" inquit Gaius. "Eheu! Nimis vinī iam hausistī." Servī Titum vinō oppressum auferunt. Titus erat bibendī arbiter pessimus omnium.